

Epistola II ad Corinthos*
Caput 6: Versus 10
Quasi tristes.Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte praesenti et futura.Omnia possidentes.Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, coelestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiae retentis, coelestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur.